monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.479 > sectio 19 > uwbM.p.th.f.68.229 > sectio 3 > sectio 43 > sectio 11 > sectio > sectio 1 > sectio 30 > sectio 20 > bnfGrec107.685 > csg457.83 > sectio 13 > csg575.6 > ad Philippenses, 3 > sectio 8 > sectio 3 > 33 > csg42.134 > Samuelis II, 23 > sectio 19 > sectio 19 > uwbM.p.th.q.1a.174 > sectio 16 > sectio 67 > sectio 1 > csg457.91 > uwbM.p.th.q.1a.126 > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hrabanus Maurus, Martyrologium, 7, 6
II NON. Isaiae prophetae, et octava apostolorum. Eodem die depositio est beati Goaris confessoris, qui in provincia Aquitaniae ortus temporibus Hildeberti regis Francorum, statim ab infantia verus Dei cultor fuit. Hic postmodum ibi presbyter consecratus, patriam parentesque descruit, et in ultimos Galliae fines peregrinus saeculo et coelestis patriae civis excessit. Veniens ergo in provinciam quae ripis Rheni fluminis contigua Trigoria nuncupatur, atque ad dioecesin pertinet Treverorum, infra terminos Wasaliacenses, in ea Deo libere servire delegit. Hic enim hospitalis multum fuit, et largus pauperibus, et Deo in sacris missis et psalmodiis instanter quotidie serviebat. Fecit enim mirabilia multa in vita sua, hoc est, cervam imperio suo stare fecit, ut cuidam lasso ab eo lactis potum acciperet. Dehinc ad Rusticum episcopum Trevirensem advocatus venit, ibique super solis radium per fenestram micantem ignorans quod solis radius esset cappam suam proiecit: quod cum multi magicae arti deputassent, coram episcopo positus iuxta iussionem eius parvum puerum, hoc est trium dierum aetate, loqui fecit, et patrem simul cum matre quis esset, patefecit. Sicque memoratus episcopus in scelere suo denudatus poenitentiam accepit, et praedictus vir sanctus ad locum suum rediens in pace vitam finivit.